Undecimus Labor

Hic labor gravissimus erat. Eurystheus Herculi mandavit ut aurea mala ex horto Hesperidem referret. Hesperides erant nymphae pulcherrime quibus Hera quaedam mala aurea dederat ut ea custodirent. Hortus alto muro circumdatus est et draco nomine Ladon, cui centum capita erant portam horti custodiebant. Mercatores ei dixerunt ire ad extremam partem orbis terrarum proximam Oceano et ibi invenire Atlantem. Hic Atlas erat pater Hesperideum et sciebat quo in loco hortus esset.